RICINIATI planipedes

RICINIATI planipedes
RICINIATI planipedes
Mimi Festo; qui Palliati dicuntur in Gloss. paliati ςτιχολόγοι. Sic Iovem palliatum unô locô dixit Arnobius, quem aliô riciniatum appellavit. Nempe Riciniux vel Ricinum. toga erat seu pallium muliebre, sub quo tunicam seu cycladem gestabant, et pallium quidem dicebatur, quod esset quadratum; togavero quod in modum togae a dextro latere in laevum humerum ponebatur: Origo vocis a rica, cum qua ferme idem sonat utrumque enim pallium erat, quô caput mulieres operiebant; nisi quod Rica proprium gestamen Flaminicae, quod et purpureum erat, atque etiam flammeum vocabatur, esset. Varro etiam aliis mulieribus tribuit, quas eâ sacrificium cum facerent, capita velare solitas scribit. Ricinium tamen id etiam et Pallium vocavêre Veteres quô nomine et pileos et mitras et diademata et sudaria et tiaras et capitis vincula et taenias et lora et fascias et quidquid est stringendo, alligando regendoque capiti et capillis colligandis stringendisque comis, eos comprehendisse, docet Salmas. Not. ad Vopisc. in Aurel. c. 45. Vide eundem ad Tertullian. de Pallio, et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PALLIATI Mimi — in Glossar. ςτιχολόγοι, sunt riciniati planipedes Mimi Festo: uti Iovem palliatum unô locô dixit Arnobius, quem l. 6. riciniatum appellavit. Ricinium enim erat pro toga vel pallio mulierum, sub quo tunicam, et cycladem gestabant, et pal. lium… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”